8
adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei 10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis 11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me 12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent 13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam 14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae 15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis 16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium 17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae 18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem 19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam 20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum 21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis