43
altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens 10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus 11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis 12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo 13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum 14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui 15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves 16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis 17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus 18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus 19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius 20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor 21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli 22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis 23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem 24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum 25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus 26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur 27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum 28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia 29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus 30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua 31 terribilis Dominus et magnus vehementer 32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius 33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude 34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis 35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio 36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius 37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam