40
occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella 10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus 11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur 12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit 13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt 14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent 15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant 16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur 17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet 18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum 19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur 20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae 21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis 22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis 23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro 24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit 25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum 26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini 27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium 28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum 29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere 30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se 32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit