35
qui conservat legem multiplicat orationem sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate et deprecatio recedere ab iniustitia non apparebis ante conspectum Dei vacuus haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus 10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum 11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas 12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum 13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi 14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa 15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae 16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet 17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus 18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio 19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis 20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit 21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus 22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum 23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet 24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius 25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua 26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis