31
vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua 10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit 11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum 12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior 13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt 14 memento quoniam malum oculus nequa 15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit 16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas 17 nec conprimaris in convivio 18 intellege proximi tui ex te ipso 19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis 20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas 21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere 22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem 23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito 24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur 25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates 26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba 27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi 28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele 29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est 30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum 31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum 32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius 33 quae est vita quae minuitur vino 34 quid defraudat vitam mors 35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio 36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum 37 sanitas est et corpori et animae 38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit 39 amaritudo animae vinum multum potatum 40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera 41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius 42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo