29
de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam 10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt 11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum 12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum 13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem 14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum 15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo 18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit 19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi 20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam 21 repromissorem fugit peccator et inmundus 22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se 23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo 24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris 25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis 26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium 27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas 28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem 29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio 30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies 31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os 32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet 33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros 34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater 35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris