27
propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis conteretur delictum si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum 10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur 11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates 12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur 13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto 14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati 15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium 16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis 17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum 18 dilige proximum et coniungere fide cum illo 19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum 20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui 21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies 22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est 23 conligare et maledicti est concordatio 24 denudare autem amici mysteria desperatio est 25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet 26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum 27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum 28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera 29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo 30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi 31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi 32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur 33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum