25
in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus 10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum 11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se 12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti 13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum 14 timor Dei super omnia superposuit 15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur 16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei 17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est 18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis 19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris 20 et omnem obductum et non obductum odientium 21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum 22 non est caput nequius super caput colubri 23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa 24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius 25 et audiens suspirabit modicum 26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam 27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto 28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie 29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna 30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo 31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa 32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum 33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur 34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi 35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum 36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur