17
Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos 10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis 11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo 12 et mandavit illis unicuique de proximo 13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius 14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem 15 et pars Dei Israhel facta est manifesta 16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum 17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei 18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit 19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae 20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis 21 convertere ad Deum et relinque peccata tua 22 precare ante faciem et minue offendiculum 23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem 24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei 25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem 26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit 27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius 28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se 29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt 30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur 31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis