122
canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis