115
alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis ego dixi in excessu meo omnis homo mendax quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo vota mea Domino reddam coram omni populo eius pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem