10
in finem psalmus David in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus (autem) quid fecit Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius (in pauperem) respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum quoniam iustus Dominus (et) iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius