13
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus 10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro 11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse 12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia 13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi 14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos 15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum 16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum 17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem 18 quia non misit argentum et pueros propterea periit 19 et mentitus est et non dimisit Ionathan 20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant 21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias 22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin 23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius 24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam 25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius 26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos 27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante 28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus 29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare 30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem 31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum 32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra 33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti 35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem 36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem 37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus 38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis 39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium 40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax 41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel 42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum 43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit 44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate 45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas 47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem 49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus 51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel 52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia 53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant 54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris