10
et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis 10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem 11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt 12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides 13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam 14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum 17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens 18 rex Alexander fratri Ionathae salutem 19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster 20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa 22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui 24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio 25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem 26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum 28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes 29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis 30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint 32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo 35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni 37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis 39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum 40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt 41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur 43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis 45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea 46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus 48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium 49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos 50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die 51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens 52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius 54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem 55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum 56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti 57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo 58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria 59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi 60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum 61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex 62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum 63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes 65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus 66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia 67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum 68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem 70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus 71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum 72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi 74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam 76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen 77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum 78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte 80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam 81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum 82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt 83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent 84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni 85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum 86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria 87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa 88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem