40
respondens autem Dominus Iob de turbine ait accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus 17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis 18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 25 concident eum amici divident illum negotiatores 26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur