3
et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam 10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum 11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum 12 dereliquisti fontem sapientiae 13 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna 14 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax 15 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius 16 ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram 17 qui in avibus caeli inludunt 18 qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum 19 exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt 20 iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt 21 neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est 22 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman 23 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius 24 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius 25 magnus et non habet finem excelsus et inmensus 26 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum 27 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt 28 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam 29 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus 30 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum 31 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius 32 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus 33 qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore 34 stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt 35 vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas 36 hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum 37 hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo 38 post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est